Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 16 Cic. Luc. 18 () >>Cic. Luc. 20

17iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.

Sed, quod nos facere nunc ingredinur, [Note] ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem [Note] disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod [Note] conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείᾳ [Note] [Note]ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam [Note] nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec [Note] hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putetsed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant. [Note] Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur. 18Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum

-- --

non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.

Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, [Note] et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret quicquam esse quod conprehendi posset (id enim volumus esse ἀκατάλημπτον), [Note] si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro φαμτασίᾳ verbum satis hesterno sermone trivimus) — visum igitur inpressum [Note] effictumque [Note] ex eo unde esset [Note] quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone [Note] definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam conprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit?) — hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse conprehendi. ita inprudens co quo minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus [Note] eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus.

ch. 7



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 16 Cic. Luc. 18 () >>Cic. Luc. 20

Powered by PhiloLogic